quanta operta tu nunc spectas
nonne thesaurum repletum aestimas?
nonne ego sum puella quae habeo omnia?
magnifica donaria
quotne miranda tenet caverna?
visu cum solo putes me habere omnia
deliciarum inventorumque est copia
antrumque est plenum idolis
si ingenia vis, ecce milia
cui bono? nihil prodest. nihil satis
volo esse comes hominibus
pedibus plaudi sentire choros
semita imprimi illa... quid est verbum?
a, vestigia
non iam pinnarum mihi est usus
crura requiro quis agam choros
passim vagar illa... quid est verbum?
via!
ubi ambulent, ubi currant
et sub caelo cotidie quiescant
o! utinam sim libera
ista terra
quid offeram si patrias aquas relinquam?
etiam apricar cum devolvar terrae amplexu
homines autem exaudiunt
nec vir vituperat suam filiam
doctae puellae, mari lassae, nunc secedunt
et sapere volunt ut homines
tandem cognoscere rerum causas
quid est ignis? cur fulget ea...
quid est verbum? lux!
quando fortuna mihi offeret
explorandam illam oram me insuper?
paenitet mare
volo esse pars
istae terrae