current location : Lyricf.com
/
Songs
/
Dans ma rue [Latin translation]
Dans ma rue [Latin translation]
turnover time:2024-04-28 10:35:19
Dans ma rue [Latin translation]

Loculum quemdam habito in Monte Martyrum.

Pater omne crepusculo ebrius domum redit,

atque ut nos quatuor nutriat

misera mater in lavatorio laborat.

Ego aegroto, ad fenestram meditor,

turbam peregrinam transire contemplor.

Quando demum evanescit dies,

res sunt quae mihi paulum terroris inferunt.

In vico meo sunt qui deambulant,

quos sussurare in nocte audio.

Cum cantiuncula placata in somnum labor

repente clamoribus expergefacior,

sibilis, errantibusque passibus qui hinc illinc eunt.

Tunc silentium frigorem in imum cor meum incutit.

In vico meo sunt umbrae quae deambulant,

atque tremo, frigeoque, timeoque.

Pater olim mihi dixit:"Filia,

te hic in aeternum remanere non decet.

Nullius proficui es, quod ex stirpe fit.

Tibi substantiam merere oportet.

Te satis bellam existimant viri:

Tibi satis est vespere egredi.

Tantae sunt mulieres quae victum merent

in pavimento ambulando.

In vico meo sunt mulieres quae deambulant,

quas in nocte canturire audio.

Cum cantiuncula placata in somnum labor

repente clamoribus expergefacior,

sibilis, errantibusque passibus qui hinc illinc eunt.

Tunc silentium frigorem in imum cor meum incutit.

In vico meo sunt mulieres quae deambulant,

atque tremo, frigeoque, timeoque.

Atque ab hebdomadum hebdomadibus

domum iam non habeo, pecuniam iam non habeo.

Nescio ut aliae se expediant,

ego tamen conductorem nullum assequere potui.

A praetereuntibus stipem peto,

frustum panis paulumve caloris,

cum tamen audaciae minimum mihi insit.

Nunc vero ego sum qui eos terream.

In vico meo omni vespere deambulo.

In nocte singultare audior.

Quando ventus ad caelum cantilenam suam iacit

pluvia totum corpus meum gelidum fit.

Amplius tamen non valeo. Assidue expecto dominum Deum

me invitare ut iuxta se calefaciar.

In vico meo sunt angeli qui me abducunt:

in perpetuum cessavit cruciatus meus.

Comments
Welcome to Lyricf comments! Please keep conversations courteous and on-topic. To fosterproductive and respectful conversations, you may see comments from our Community Managers.
Sign up to post
Sort by
Show More Comments
Édith Piaf
  • country:France
  • Languages:French, English, Spanish, German
  • Genre:Pop, Singer-songwriter
  • Official site:http://www.edithpiaf.com/
  • Wiki:https://fr.wikipedia.org/wiki/Édith_Piaf
Édith Piaf
Latest update
Copyright 2023-2024 - www.lyricf.com All Rights Reserved