Caelus gaudio repletus est,
nox odorata est,
ah! subtilem odorem!
nidor ardentis ligni,
dulcis nidor fumi,
odor mensis aprilis.
Festos dies iamiam adfuturos esse intelligitur,
vernales gratos dies festos
qui floribus supra capita nostra
tam caelum aprilem quam agros ornat.
(Iteranda verba)
Mihi dixit stella una,
mihi dixerunt stellae duae:
oras somniorum cognovistine,
oras amatorias, ubi sub caeruleo firmamento
omnia laeta sunt.
Dies amoeni haud longi sunt
in regione amorum,
noctes vero, breves noctes sunt.
Vitam tamen degitur
procul ab omnibus curis.
Hac nocte veni,
proficiscere. Mysterium
quaeris? En tibi.
Proficiscere, terrae obliviscere,
profisciscere, nobiscum veni, matutina
laeta videbis, viasque latas
qua hinc inde vagatur,
tum hieme tum aestate,
naturamque semper.
Miraculosam viam!...
Flumen, amicum meum,
pro te cano,
vosque aviculae me audite,
porci, vaccae vitellique,
vosque animalia ferocia
in nemoribus ululantia.
Cras dies erit quo invicem amatur,
amoremque metit quicumque seminavit.
Pulcherrimum carminum est amor,
cur invicem semper non ametur?
(Iteranda verba)
Mihi dixit stella una,
mihi dixerunt stellae duae:
amorem cane sub plena luna,
absque pecunia cane,
absque modo cane,
ubicumque, ubicumque.
Iuventus adest
amplexusque suos offert.
Sol fortuna tua erit
si vitam tuam deges
procul ab omnibus curis.
Hac nocte veni,
proficiscere. Mysterium
quaeris? En tibi.
Proficiscere, terrae obliviscere,
profisciscere, nobiscum veni, matutina
laeta videbis, viasque latas
qua hinc inde vagatur,
tum hieme tum aestate,
naturamque semper.
Miraculosam viam!...
Avete, dies, vita, nox, amorque.