Leonia, aures praebe.
mundus humanus est plenus monstris.
condicione sub pelago meliori utimur
quam in omnibus hominum locis.
scio algas virere magis lacu in alieno
ascendere illuc tu vellis sit tamen gravis error
inspicias quali in loco vitam agere iam possis
hic miro carebis nullo
fert terra quid alii?
sub pelago
est longe melius quisque est iucundus - accipito
homines poenas dant diras sub sole ut servi laborant
nos dum natamus securi iuvamur sub pelago
mari quisque gavdet piscis dum volvitur per undas
terra timet idem piscis ne ponatur in mensa
illum tamen fortuna adiuvat peiora enim sequuntur
a domino fame capto cum sale consumetur
sub pelago
sub pelago
vulnera nulla nec cena fricta apud patronos
quem hominibus coquere libet ei ponto uncum fugere licet
curis solutis iocamur in bullis
sub pelago
sub pelago
vita beata Musas delectat in aperto
et acipenser et raia
pulsi carmine personant
nobis est lepor quo nusquam melior
sub pelago
lacerta tibia cyprinus lyra
cinyra rhombus sonat strepitu
faber bucina chalchis tuba
platessa lacessat Musam
aulo raia gari cithara
salmo saltat, melanurus cantat
maenae et cybia sunt faceta
inspirent omnes
sub pelago
sub pelago
ubi trichias movet choreas sono laetor
illi quid habent? arenam
nos tamen pisces qui cantant
huc antris limax labitur atris sub pelago
illuc narita docta ululare sub pelago
conchae nunc omnes
undis resiliant
optime vivis imis in aquis
nobis fortuna semper secunda sub pelago