current location : Lyricf.com
/
Songs
/
Maximo Hospitio [Be Our Guest] lyrics
Maximo Hospitio [Be Our Guest] lyrics
turnover time:2025-05-06 08:43:30
Maximo Hospitio [Be Our Guest] lyrics

Maximō

Hospitiō

Invītāris apud nōs.

Omnia tibi parābimus servitiō probissimō.

Sorbitiō,

Prōmulsēs,

Prō tē calidae omnēs.

Piscis ōva

Tē plācābunt.

Illud lancēs

Confirmābunt.

Canunt hae,

Saltant hae,

Nam sunt Francogallicae,

Hīc est optima semper epulātiō!

Hic est index cibōrum.

Fientur quaqua hōrum

Vīs ergō

Maximō

Hospitiō.

Būbulam

Cum quaesō,

Ac crūstum cum erneō;

Spectāculum coquīnārium

Prōferēmus cum studiō.

Sōla timidaqu'es,

Sed parāta cēna est.

Nēmō umquam lāmentātur

Dum ā vāsīs oblectātur.

Et iocīs

Et technīs

Tē dēlectābimus sīc.

Ēlegantia nostra haud est in dubiō.

Ad cēnam grātuītē

Vocāta es. Gaudē!

Est in cibō

Levātiō

Cuiquam adhūc vexātō

Apud nōs

Maximō

Hospitiō!

Servō quī nōn servit

Vīta molestior semper fit.

Nēminī servīre fit vānum nōbīs.

Eī diēs quibus ūtilēs erāmus (ō socī)

Subitō sunt iam praeteritī.

Tam diū languēbāmus,

Tam diū etiam carēbāmus

Nostram artem occāsiōn'exercendī.

Hī diēs tābescēbant in castellō.

Obēsī, ignāvī,

Reviximus

Cum intrāstī!

Hospēs est!

Hospēs est!

Sīc tandem nōbīs spēs est!

Profūsum

Nunc est vīnum.

Iam quisque mappa pressa est.

Sī theam

Mox volēs,

Tibi hanc feram grātē.

Dum sē poliunt hī calicēs,

Tum effervescam mūsicē.

Calescam, bullābō.

Maculane'st in scyphō?

Tergē hunc ut hospēs plaudeat ergō!

Facienda multa sunt!

Vīs quantum saccharum?

Tib'id dabō

Optimō

Maximō

Hospitiō.

Maximō

Hospitiō

Tractāberis apud nōs.

In trīclīniō adhūc vacuō, movēmur adventū tuō.

Optimīs

Commodīs

Sumus sīc

Placitūrī.

Nam candēlīs splendentibus,

Perpetuō tē iuvābimus.

Epulae

Ferentur

Dum clāmēs,

"Sum iam satur!"

Tunc agēmus tē in somnum canendō.

Quamquam sērius quiescēs,

Nonne nunc comedēs?

Optimō

Maximō

Hospitiō

Hīc apud nōs!

Comments
Welcome to Lyricf comments! Please keep conversations courteous and on-topic. To fosterproductive and respectful conversations, you may see comments from our Community Managers.
Sign up to post
Sort by
Show More Comments
Non/Disney Fandubs
  • Languages:Constructed Language, Spanish, Catalan, Latin+108 more, Italian, Greek (Ancient), Indonesian, Portuguese, German, Neapolitan, Filipino/Tagalog, French, Venetan, Esperanto, Belarusian, Romani, English, Russian, Croatian, Dutch dialects, German (Austrian/Bavarian), Malay, Czech, Galician, Other, Swedish, Occitan, Romanian, Tongan, Armenian, Polish, Malagasy, Persian, Serbian, Arabic, Japanese, Afrikaans, Korean, Greek, German (Swiss-German/Alemannic), Swahili, Finnish, Macedonian, Dutch, Niuafo'ou, Lao, Chinese, Maori, Bosnian, Thai, Hawaiian, Turkish, Azerbaijani, Uzbek, Tamil, French (Antillean Creole), Zulu, Albanian, Mongolian, Basque (Modern, Batua), Vietnamese, Bulgarian, French (Old French), Norwegian, Hmong, English (Middle English), Kelantan-Pattani Malay, Swedish (dialects), Yiddish, Kazakh, Hungarian, Cebuano, English (Old English), Sami, Ido, Malayalam, Corsican, Georgian, Sakha, Latvian, Hindi, Papiamento, Ainu, Frisian, Sundanese, Estonian, Montenegrin, Kannada, Gaelic (Irish Gaelic), Sicilian, Turkmen, Acehnese, Sardinian (southern dialects), Polish (Silesian dialect), Quenya, Tahitian, Arabic (other varieties), Blackfoot, French (Réunion Creole), Choctaw, Chinese (Classical Chinese), Lakota, Danish, Maltese, Mohawk, Sinhala, Italian (Southern Italian dialects), Kyrgyz, Nahuatl, Interslavic, Kinaray-a
  • Genre:Soundtrack
Non/Disney Fandubs
Latest update
Copyright 2023-2025 - www.lyricf.com All Rights Reserved